Sir 48

1Et surrexit Elias propheta, quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat. 2Qui induxit in illos famem, et irritantes illum invidia sua pauci facti sunt. non enim poterant sustinere praecepta Domini. 3Verbo Domini continuit caelum, et deiecit a caelo ignem terrae. 4sic amplificatus est Elias in mirabilibus suis. Et quis potest similiter sic gloriari tibi? 5Qui sustulisti mortuum ab inferis de sorte mortis in verbo Domini Dei. 6Qui deiecisti reges ad pernicem, et confregisti facile potentiam ipsorum, et gloriosos de lecto suo. 7Qui audis in Sina iudicium, et in Horeb iudicia defensionis. 8Qui ungis reges ad poenitentiam, et prophetas facis successores post te. 9Qui receptus es in turbine ignis, in curru equorum igneorum. 10Qui scriptus es in iudiciis temporum lenire iracundiam Domini: conciliare cor patris ad filium, et restituere tribus Iacob. 11Beati sunt, qui te viderunt, et in amicitia tua decorati sunt. 12nam nos vita vivimus tantum, post mortem autem non erit tale nomen nostrum. 13Elias quidem in turbine vectus est, et in Eliseo completus est spiritus eius: in diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo vicit illum. 14nec superavit illum verbum aliquod et mortuum prophetavit corpus eius. 15In vita sua fecit monstra, et in morte mirabilia operatus est. 16In omnibus istis non poenituit populus, et non recesserunt a peccatis suis usque dum eiecti sunt de terra sua, et dispersi sunt in omnem terram: 17et relicta est gens perpauca, et princeps in domo David. 18Quidam ipsorum fecerunt quod placeret Deo: alii autem multa commiserunt peccata. 19Ezechias munivit civitatem suam, et induxit in medium ipsius aquam, et fodit ferro rupem, et aedificavit ad aquam puteum. 20In diebus ipsius ascendit Sennacherib, et misit Rabsacen, et sustulit manum suam contra illos, et extulit manum suam in Sion, et superbus factus est potentia sua. 21Tunc mota sunt corda, et manus ipsorum: et doluerunt quasi parturientes mulieres. 22Et invocaverunt Dominum misericordem, et expandentes manus suas, extulerunt ad caelum: et sanctus Dominus Deus audivit cito vocem ipsorum. 23Non est commemoratus peccatorum illorum, neque dedit illos inimicis suis, sed purgavit eos in manu Isaiae sancti prophetae. 24Deiecit castra Assyriorum, et contrivit illos Angelus Domini. 25nam fecit Ezechias quod placuit Deo, et fortiter ivit in via David patris sui, quam mandavit illi Isaias propheta magnus, et fidelis in conspectu Dei. 26In diebus ipsius retro rediit Sol, et addidit regi vitam. 27Spiritu magno vidit ultima, et consolatus est lugentes in Sion. Usque in sempiternum 28ostendit futura et abscondita antequam evenirent.
Copyright information for VulgS